We’ve updated our Terms of Use to reflect our new entity name and address. You can review the changes here.
We’ve updated our Terms of Use. You can review the changes here.

Capitulum VII

from Ludmilla by Budeč

/

lyrics

Vespere autem facto, supra dicti tyranni currentes ad domum eius, dirumpunt portas et accurentes ad ostium domus, in qua erat dei famula, frangunt ianuam et introeunt. Quibus illa dixit: „Quid, fratres, cum tanto furore venistis? Nonne ego vos nutrivi ut filios? Aurum meum et argentum et vestes preciosas dedi vobis; et si quam culpam intuli vobis, dicite michi!“ Illi autem contempnentes verba pacifica, traxerunt eam de lecto et proiecerunt eam in pavimentum. Que flens, dixit eis: „sustinete, fratres, modicum, donec oracionem meam perficiam!“ Expansis autem manibus oravit ad Dominum. Et finita oracione dixit eis: „Obsecro vos, fratres, decollate me!“ Hoc enim dicebat, et per effusionem sanguinis coronam percipere mereretur martirii. Illi autem noluerunt, sed miserunt funem in gutur eius et eam strangulaverunt. Illa autem in magna fide et devocione expletis sexaginta et uno vite sue annis migravit ad Dominum. Suscepit autem martirium devota famula Christi Ludmilla X Kalendas Octobris septima sabati, prima vigilia noctis. Clerus eius universus cunctique vernaculi utriusque sexus, pastore perempto, in diversa dispersi latibula, vitam presentem studuerunt conservare.

credits

from Ludmilla, released December 24, 2021

license

all rights reserved

tags

about

Budeč Budeč, Czechia

Dungeon synth esthetics inspired project by Olaf Olafsonn, combining medieval music, folk tradition and fieldrecorded ambient of one of the most holy places of Central Bohemia.

contact / help

Contact Budeč

Streaming and
Download help

Redeem code

Report this track or account

If you like Budeč, you may also like: