We’ve updated our Terms of Use to reflect our new entity name and address. You can review the changes here.
We’ve updated our Terms of Use. You can review the changes here.

Ludmilla

by Budeč

/
  • Streaming + Download

    Includes unlimited streaming via the free Bandcamp app, plus high-quality download in MP3, FLAC and more.
    Purchasable with gift card

      €6.40 EUR  or more

     

1.
Fuit in provincia Boemorum quidam comes, nomine Boriwoy, paganico adhuc vivens more, et accepit uxorem de alia provincia, filiam Zlawyboris comitis, nomine Ludmillam; que, dum esset iuvencula, ydolis ymmolabat et ad eorum culturam libencius confluebat. Cumque ambo morarentur simul, divino nutu votoque compuncti, sacri baptismatis lavacrum una cum plebe sibi subiecta perceperunt. Nati ergo sunt eis tres filii et tres filie, et omne regnum eorum a die, quo baptismi graciam perceperunt, amplius crescebant. Boriwoy namque princeps, triginta et sex vite sue annis expletis, de hoc seculo migravit. Cui in regnum filius eius primogenitus nomine Spitigneus successit. Qui congregans sacerdotes et clericos, cepit esse in fide Christi devotus; expletisque quadraginta vite sue annis de hac luce migravit; post cuius obitum frater eius Wratizlaus regni gubernacula suscepit. Quorum mater Ludmilla, gloriosa matrona, a gentilitatis conversa errore, cottidie lacrimis amare deplorabat, quod antea cultrix ydolorum fuerat; quod tamen ipsa in bonum usum mutavit. Nam erat mater pauperum, pes claudorum, oculus cecorum, orphanorum et viduarum pia consolatrix. Cum vero predictus princeps Wratizlaus, expletis triginta et tribus annis vite sue, de huius angustiis migrasset seculi, filiusque eius Wencezlaus, adhuc puer, principatum et regnum patris sui accepisset, mater vero pueri, Dragomir nomine, in viduitate permansit.
2.
Capitulum IV 02:44
Tunc humani generis inimicus invidens, quod religiosa dei famula Ludmilla tot vigoribus polleret, consilium egit mater principis cum consiliaris iniquis et exosam cepit habere socrum suam Ludmillam. Dicebat enim: „Ut quid michi hec quasi domina? Perdam eam et heres ero omnis substancie eius ac cum libertate regnabo.“ Erat enim filius eius Wencezlaus ahuc iuvenis. Tunc honorabilis et devota die famula Ludmilla, ut cognovit tale consilium, dixit ad nurum suam: „regnare ego nolo neque ullam potestatis tue particulam habere volo, sed rogo, ut concedas michi libera mente Deo servire, usque dum finiantur dies mei.“
3.
Hec dicens Ludmilla, discessit a civitate Praga et venit in castellum quoddam, quod Tetyn nominatur. Ibi vero prescia futuri martyrii, se totam ad sacrum studium firmiter corroboravit et bona supra memorata magis ac magis in pauperes faciens, desiderium non explevit. Qua discendente, mater novelli principis, facto consilio cum sceleratis, misit eos, ut eam perderent. Qui assumentes secum exercitum magnum, perrexerunt in castellum Tetyn. Tunc supramemorata dei famula prescia futurorum, vocans ad se quendam religiosum presbyterum, nomine Paulum, ammonuit eum, ut sacra missarum sollempnia celebraret. Quibus finitis, ante conspectum summi iudicis suam confessionem benigne effudit ac percepcione dominici corporis et sanguinis se munivit. Et conscia mortis sue armis fidei cepit se induere et in oratione persistere, ut animam bonis operibus ornatam Deo commendaret.
4.
Vespere autem facto, supra dicti tyranni currentes ad domum eius, dirumpunt portas et accurentes ad ostium domus, in qua erat dei famula, frangunt ianuam et introeunt. Quibus illa dixit: „Quid, fratres, cum tanto furore venistis? Nonne ego vos nutrivi ut filios? Aurum meum et argentum et vestes preciosas dedi vobis; et si quam culpam intuli vobis, dicite michi!“ Illi autem contempnentes verba pacifica, traxerunt eam de lecto et proiecerunt eam in pavimentum. Que flens, dixit eis: „sustinete, fratres, modicum, donec oracionem meam perficiam!“ Expansis autem manibus oravit ad Dominum. Et finita oracione dixit eis: „Obsecro vos, fratres, decollate me!“ Hoc enim dicebat, et per effusionem sanguinis coronam percipere mereretur martirii. Illi autem noluerunt, sed miserunt funem in gutur eius et eam strangulaverunt. Illa autem in magna fide et devocione expletis sexaginta et uno vite sue annis migravit ad Dominum. Suscepit autem martirium devota famula Christi Ludmilla X Kalendas Octobris septima sabati, prima vigilia noctis. Clerus eius universus cunctique vernaculi utriusque sexus, pastore perempto, in diversa dispersi latibula, vitam presentem studuerunt conservare.
5.
Post hec, recedentibus crudelissimis carnificibus, ad funeris officium cum metu adveniebant, honestissime cuncta, que ad sepulturam sunt, perficientes, terre glebe eius sanctissimum corpus comendaverunt. Crudelissimi vero carnifices, spoliis direptis, ad dominam suam regressi sunt, gaudium illi maximum retulerunt de nece innocentis, estimantes se in eternum locupletari atque vivere. Prefata autemque domina perfidorum, usurpans supellectilem nurus sue cunctam, cum tyranis regnare cepit, ditans eos ad propinquos eorum ad familiam opibus eximiis auri et argenti et veste preciosa. Et regnaverunt in tota Bohemorum velud magnifici duces, sed non ex Deo.
6.
Capitulum IX 02:32
Quibus inestimabiliter gaudentibus, ulcio divine instat vindicte improviseque subsequitur inpios, qui tam crudele piaculum non horruerunt perpetrare. Namque patre suo dyabolo discordiam exagitante, coevos suos ceperunt contempnui habere omnes. Qua de re excrevit odium inter impios Tunnam et Gummonem et dominam ipsorum ita, ut omnis cogitatus sermoque domine de interituque eorum die noctuque versaretur. Quod videns Tunna cunctique afinitate sibi iuncti, fugam iniit, huc illucque versatus est. Gummo autem fuge latibulum cum germano suo quereret, comprehensus, vitam presentem cum fratre suo pariter et futuram amisit. Domina vero eorum, cernens eos fugientes, furorem suum in posteros eorum a maiore usque ad minimum effundens, una die unaque sentencia omnesque perdidit.
7.
Capitulum X 02:00
Hiisdem vero diebus ad tumulum beatissime martiris Ludmille, divina cooperante clemencia virtutum merita claruerunt. Nam ex eiusdem monumento tanta flagrancia miri odoris emanavit, quod cunctorum aromatum odorem evicuit. Quamplures cereos lampadesque, lumine fulgentes divino, intempeste noctis silencio ter quaterque oculorum hauserunt acie; que cuncta dominam interfectricem minime latuere. Quibus cognitis, timore nimio prostrata, quid agendum foret sibi, ignorabat; tandem venenosum instaurans consilium, apparitores suos in Tetyn misit, ubi venerabile corpus tumulatum iacebat, in mandatis iubens, quod domum beate Ludmille super tumulum ipsius statuerent in modum basilice, aptans ei nomen in honore beati archangeli Michaelis, quod, si ibi deinceps signum aliquod claruisset, non martyris beate meritis, verum eciam sanctorum, quorum pignora inibi detinentur, deputaretur. Quo facto tantus cunctos basilicam ingredientes horror invasit, quo[d] [h]aut aliter, nisi veneracione cum maxima, inibi auderent ingredi, preclaraque insignia exhinc in eodem loco patuere virtutum miracula.
8.
Capitulum XI 03:31
Recordatus avie sue beatus Wenceslaus, quante sanctitatis in presenti fuisset quanteque claritatis meritum a Cunctiponente obtinuisset, lacrimarum imbre perfusus, inito consilio cum sacerdotibus et religiosis quibusdam, misit eos in castellum Tetyn, mandans, quod ossa vel pulverem consumpte carnis digna translacione ad se usque perducerent. Legati ergo, implentes iussa domini sui, basilicam ingressi ac monumentum, humo revoluto, detegentes, tabulam sepulcri, qua venerabilis gleba tegebatur, partim putretudine consumptam reperientes, sublevare formidaverunt, dicentes: „si lignum putritum est, quanto magis ea, que intus latuit“, rursum sacrofagum claudere voluerunt summa cum diligencia. Quorum consiliis quidam presbiter Paulus obsistens, qui semper illi, dum in terris deguit, obsecundatus est, inquit: „Nequaquam, ut dicitis, fiet, sed iuxta principis iussa! Si pulverem consumpte carnis invenero, tollam!“ Cui ceteri consencientes, unanimiter tabulam levaverunt. Quam, dum sustolunt, frangitur ita, quod memoratus Paulus cum humo super corpus iacentis caderet. Qui concito surgens humumque attolens, invenit corpus sacrum ab omni corrupcione seiunctum, preterquam, quod ei de fractura cooperculi, dum amoveretur, insideret. Unde multo cum gaudio gracias Deo referunt et glebam sanctissimam sustolentes linteaminibus preciosis, ut decuit, obvolentes, altari presentaverunt. Cunctisque solempniter peractis, feretro eam locantes, duobus equis superposuerunt et eadem nocte usque ad urbem Pragam constanter properant. Repertum autem est corpus felicis et deo devote famule Ludmille XIIII Kalendas Novembris hora XII, feria quarta; intulerunt autem eam Pragam feria IV XII Kalendas eiusdem mensis leticia cum ingenti, Christum cunctis laudantibus.
9.
Vectores quidem ipsius, priusquam inferent eam urbi, ad principem baiulos premiserunt. Qui venientes, eum dormientem invenerunt, quem excitaverunt, leta nunciantes. Qui, continuo surgens, ad ecclesiam venit Christoque gracias tanti beneficii contullit et persolvit. Die autem clarescente, clero et turba fidelium processione cum ingenti obviare festinavit. Occurunt autem illi fideles geruli glebe sancte. Quam statim sacerdotes et levite alacriter imponentes suis humeris, benedicentes Deum in psalmis et ympnis, urbi intulerunt, ecclesiamque ingressi coram altari statuerunt, ut omnes fideles et infideles corpus sancte viderent a Christo fuisse incorruptum conservatum. Cunctisque patebat integritas corporis ac capillorum vestimentorumque, ac si eadem die esset deposita. Et sic comuni iudicio omni laude dignam et honore eam iudicaverunt. Volentesque fodere sepulcrum, e fossa subito aqua cepit inundare. Et omnes famule Christi locus indecens esse iudicaverunt. Replentesque rursum fossam, sarcofagum cum ipso pignore statuere super eandem, prestolantes divinum auxilium; sicque ad propria remeaverunt.
10.
Et post tempus modicum predictus princeps, missis legatis, pontificem Ratispone consuluit de hoc facto; qui per scripturas respondit, ut corpus, ab exordio protoplasti inicium summens, cum dicto: „terra es et in terram ibis" sepulture traderent, donec gloriam Christi cernerent. Insuper princeps cum zelo rogat antistitem humiliter, ut dignetur ad eum venire, ut corpus ipse sepulture daret et basilicam, que adhuc benediccione pontificali carebat, dedicaret. Adveniensque imprimis templum Domino consecravit, postea, sex diebus elapsis, corpus sacrum tumulavit eodem in loco, quo aqua inundaverat. Mira res in laudem Christi famule declaranda, quod sacerdotibus inconsecrato cupientibus eam tumulare loco, iterum aqua exorta est; adveniente quoque episcopo consecrataque basilica funditus haut aparuit. Congrue satis, ut que felici conversacione sue vite fruebatur, cum benediccione maiori sepeliretur, quia cum sanctis ad dexteram Christi erat locanda. Hiis itaque rite peractis, episcopus, ut dignum fuerat, remuneratus a principe, propria petivit.
11.
Aniversario autem eius volvente die post translacionem ipsius glebe sacre, ad declarandum meritum famule sue Christus insigne dignatus est operare prodigium. Nam, ut moris est christiane religioni, congregato clero, memoria talium agere, cum post oracionem ac refectionem corporum una pariter residerent, quidam parvulus, infirmitate corporis gravatus curvatusque, sursum omnino non valens aspicere, cum ante hostium basilice, ubi requiescit corpus tante matrone, meritum ipsius et virtutem Christi imploraret, erectus est et sanitati plene restitutus. Intuentes quod plurimi, laudes Deo canebant, quod per suam famulam dignatus est magnalia declarare, cui est honor et gloria in secula seculorum, amen.

about

The oldest legend about Saint Ludmilla "Fuit in Provincia Boemorum" set to music in fourteen chapters.

credits

released December 24, 2021

Recorded in Gates of Hell Studio in December MMXXI by Olaf Olafsonn

Flutes, lutes, dulcimer, percussion and voice by Olaf Olaf Olafsonn
Flutes and voice by Erika Hatašová
Voice by Jana Haluznice Svobodová

Mix and master by Olaf Olafsonn
Produced by Olaf Olafsonn

Budeč MMXXI

license

all rights reserved

tags

about

Budeč Budeč, Czechia

Dungeon synth esthetics inspired project by Olaf Olafsonn, combining medieval music, folk tradition and fieldrecorded ambient of one of the most holy places of Central Bohemia.

contact / help

Contact Budeč

Streaming and
Download help

Redeem code

Report this album or account

If you like Budeč, you may also like: