We’ve updated our Terms of Use to reflect our new entity name and address. You can review the changes here.
We’ve updated our Terms of Use. You can review the changes here.

Capituli I - III

from Ludmilla by Budeč

/

lyrics

Fuit in provincia Boemorum quidam comes, nomine Boriwoy, paganico adhuc vivens more, et accepit uxorem de alia provincia, filiam Zlawyboris comitis, nomine Ludmillam; que, dum esset iuvencula, ydolis ymmolabat et ad eorum culturam libencius confluebat. Cumque ambo morarentur simul, divino nutu votoque compuncti, sacri baptismatis lavacrum una cum plebe sibi subiecta perceperunt.

Nati ergo sunt eis tres filii et tres filie, et omne regnum eorum a die, quo baptismi graciam perceperunt, amplius crescebant. Boriwoy namque princeps, triginta et sex vite sue annis expletis, de hoc seculo migravit. Cui in regnum filius eius primogenitus nomine Spitigneus successit. Qui congregans sacerdotes et clericos, cepit esse in fide Christi devotus; expletisque quadraginta vite sue annis de hac luce migravit; post cuius obitum frater eius Wratizlaus regni gubernacula suscepit.

Quorum mater Ludmilla, gloriosa matrona, a gentilitatis conversa errore, cottidie lacrimis amare deplorabat, quod antea cultrix ydolorum fuerat; quod tamen ipsa in bonum usum mutavit. Nam erat mater pauperum, pes claudorum, oculus cecorum, orphanorum et viduarum pia consolatrix. Cum vero predictus princeps Wratizlaus, expletis triginta et tribus annis vite sue, de huius angustiis migrasset seculi, filiusque eius Wencezlaus, adhuc puer, principatum et regnum patris sui accepisset, mater vero pueri, Dragomir nomine, in viduitate permansit.

credits

from Ludmilla, released December 24, 2021

license

all rights reserved

tags

about

Budeč Budeč, Czechia

Dungeon synth esthetics inspired project by Olaf Olafsonn, combining medieval music, folk tradition and fieldrecorded ambient of one of the most holy places of Central Bohemia.

contact / help

Contact Budeč

Streaming and
Download help

Redeem code

Report this track or account

If you like Budeč, you may also like: